Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

et quamuis toto scriptorum suorum corpore gerendae paenitentiae praecepta diffuderit — quis enim eius psalmus non medicamentum est conscientiae peccatricis, cum alibi, quemadmodum impulsus sit, alibi, quemadmodum conturbatus ostenderit, ut non solum quemadmodum sananda, sed etiam quemad-i modum cauenda uulnera demonstraret et suo nos doceret exemplo ? quis autem stare se credat, ubi lapsus est etiam fortior ? —, tamen in tricesimo septimo psalmo maiorem uim doloris interni et lamentabilis deplorationis expressit.

Denique in exordio ipse nos titulus ammonet huiusmodi praecepta formari; sic enim legimus: in commemoration em, in- inquit , de die sabbati psalmus Dauid. plena enim est definitio paenitentiae commemoratio delictorum, ut unusquisque peccata sua uelut quodam cotidiani sermonis castiget flagello et commissa sibi flagitia condemnet. sic enim docemur dicente deo: dic iniquitates tuas, ut iustificeris, et apostolus ait: ore confessio fit ad salutem.