Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
superexaltatus tibi uidetur et eleuatus, si litteram cogites. transi ad intellegentiam spiritalem , quia lex spiritalis ; uides illum nihil esse, tum dicis: uidi impium superexaltatum et transiui, et ecce non erat; et quae siui eum, et non est inuentus locus eius. quaesiui eum ubi esse debuerat, ubi uita est; non illum inueni, non
erat ibi ubi uita erat, quia mortuus erat, et ideo nec locus eius inuentus est. qui enim mortui locus, qui non erat nec fuit umquam ? non enim fuit qui in littera erat; littera [*]( 1 Ps. 46,7 4 *Ps. 46, 9 13 *Esai. 62,10 23 cf. Rom. 7, 14 24 Ps. 36,35—36 30IICor. 3,6 ) [*]( 2 et om. ccEml 4 regnabit {Ja 9 fugiant] fugiunt (iav 10 effugiet fiav 11 praeteribit v 12 fluctus a terra BC 13 aereum Aml 14 uoluptatis scripsi uoluntatis codd. av, cf. p. 132,23---24 et Ps. 26,4 17 superexaltatus F 22 hystoriam BC tibi] sibi « uidetur tibi {Jav 23 cogitas Cml spiritalis] add. est BCftav 24 tum] tu Am2 cum BCml ■ 29 quis enim Cav <*■ )
denique anima quae conuerti uult uerbum requirit et cum inuenerit dicit: tenui eum et non dimittam eum, hoc est dei filium, dei uerbum. iniustum autem, qui sanari noluit, quaesiui eum et non inueni, et ideo non illum imiteris.
Custodi di inno centiam et uide aequitatem . qui custodit innocentiam, aequitatem uidet, quoniam qui mundus est deum uidet, cuius uirga recta est et recta iustitia, ut auersetur eos qui declinauerint ad studia prauitatis. bona innocentia quae deum uidet. denique alii posuerunt: custodi perfectionem; perfectus est enim qui malitiam nescit nec dolum nouit.