Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

et alibi, ubi dicitur: cognouit dominus qui sunt ipsius, non cognoscit eos qui non sunt, et Esther ait: non des uirgam regni tui his qui non sunt. recte ergo iustus dicit: et transiui et ecce non erat, hoc est: uidi eum superexaltatum in saeculo, antequam considerarem quia nihil est saeculum; ubi autem transiui mente supra mundum, uidi quia iam non erat qui ante erat superexaltatus in hoc mundo.

Et tu, si iustus es, transi a praesentibus ad ea quae futura sunt, et transibunt tibi praesentia. caelum et terra transibunt, uerba autem mea non praeteribunt. iusto ergo omnia transeunt. transit impius, similis uanitati est et dies eius sicut umbra praetereunt. nec solum praetereunt iusto praesentia, sed etiam cum ad ea quae sunt futura intenderit, iam ista praetereunt.