Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
uidebis eum nihil esse, qui in hac terra sibi potentissimus uidebatur. ideo animae tuae dicit, menti tuae dicit deus uerbum: ades huc a Libano, sponsa, ades huc a Libano; transibis et pertransibis. si transeas saecularia, pertransies ad paradisum. audi transeuntem: memento mei, domine, cum ueneris in regnum tuum; audi iterum pertranseuntem: amen e n. amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso.
Quid est: ecce non erat?in principio utique uerbum )rat et qui uerbum uidet, qui particeps uerbi est, utique et ipse est, quia uerbum dei semper est et sermo qui de ipso est non est \'est\' [*](2 cf. Gal. 6, 3 3 *Esai. 14,14 8 *Luc. 17, 6 10 cf. Matth. 17, 14 sqq. 17 *Ex. 3, 3 22 *Cant. 4, 8 24 *Luc. 23, 42 26 *Luc. 23, 43 28 Ps. 36, 36 cf.. Ioh. 1,1 30 cf. Matth. 5, 37. Iac. 5,12 ) [*]( 1 luctantem ABCmlDmlE eleuantem a 2 alf. se om. BC 3 inquid C 9 dicetis fiav 10 huic] add. cui? BCmlftav 12 habetis scripsi habens A habet cet. av 13 superexaltatum B 24 pevtransies Cm\'2a pertransiens A BCml pertransibis fJv 29 pr. et om. BfJ )
et alibi, ubi dicitur: cognouit dominus qui sunt ipsius, non cognoscit eos qui non sunt, et Esther ait: non des uirgam regni tui his qui non sunt. recte ergo iustus dicit: et transiui et ecce non erat, hoc est: uidi eum superexaltatum in saeculo, antequam considerarem quia nihil est saeculum; ubi autem transiui mente supra mundum, uidi quia iam non erat qui ante erat superexaltatus in hoc mundo.