Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Quo magis iustus est quisque, eo magis illi insidiatur inimicus, et ideo ait scriptura: considerat peccator iustum et quaerit perdere eum; dominus autem non der elinquet eum in manibus eius nec damn.abit eum, cum iudicabitur illi. uidens ergo peccator, quia iustus in ore suo loquitur et in corde meditatur sapientiam, quia in lingua sua iudicium loquitur, quia in corde suo legem domini custodit, mortem peccati ei conatur inferre, sed dominus tuetur eum.