Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
nexuque labiorum, in his autem quae oporteat dici labiorum uincula resoluantur. merito ergo praemisit: os iusti meditabitur sapientiam; meditatio enim diuturna plenum poterit habere iudicium, quod loquetur iustus in tempore, cum ea quae perfecta sunt facie ad faciem uiderit; nunc enim de his quae non comprehendimus loqui uera non possumus. denique nec Paulus praesumpsit dicere, qui raptus in paradisum audiuit secreta caelestia, sed uolens non in his errare quae diceret ait: quam inscrutabilia sunt iudicia dei et inuestigabiles uiae eius! nunc autem absolutus corpore forsitan inuestigabilium uiarum genera et iudicia eius, quae sicut abyssus multa sunt, comprehendit.
Adhuc iustitiae forma describitur et augetur dicente scriptura: lex x dei eius in corde ipsius et non subplantabuntur gressus eius. in corde iusti lex dei est. quae lex? non scripta, sed naturalis; iusto enim 1ex non est posita, sed iniusto. in corde eius lex est, non perfunctorie sicut in labiis Iudaeorum; corde enim creditur ad iustitiam. qui credit, et loquitur; qui autem loquitur, non continuo credit. denique non credidit populus, de quo dictum est:
populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est ame. si igitur gentes, cum ea quae legis sunt faciunt, ipsi sibi sunt lex cognoscentes quae sequi debeant uel cauere, quanto magis fidelis et iustus, qui ad imaginem et similitudinem dei uiuit, decora nouit et honesta decernere et uti legitimo quodam naturalis sapientiae gubernaculo, ne eius subplantentur uestigia sicut Esau, quem propter gulae auiditatem frater subplantauit, ut caderet, atque in mortem uestigia eius effudit! [*]( 3 Ps. 36, 30 5 cf. 1 Cor. 13, 12 7 cf. II Cor. 12, 4 9 *Rom. 11, 33 12 cf. Ps. 35, 7 14 Ps. 36, 31 16 *I Tim. 1, 9 18 Rom. 10,10 21 *Esai. 29,13 22 cf. Rom. 2,14 27 cf. Gen. 25, 29 sqq. ) [*]( 1 debeantur F taceri DFa 2 hiis E iis au, item. lin. 6.9 8 uidit fJ 12 abissus A habyssus B comprehendat BCmlfi 13 scriptura dicente F 16 non est lex {Jav 20 dictum] scriptum F 23 lex sunt BC 24 debeantur F caueri DF )
Quo magis iustus est quisque, eo magis illi insidiatur inimicus, et ideo ait scriptura: considerat peccator iustum et quaerit perdere eum; dominus autem non der elinquet eum in manibus eius nec damn.abit eum, cum iudicabitur illi. uidens ergo peccator, quia iustus in ore suo loquitur et in corde meditatur sapientiam, quia in lingua sua iudicium loquitur, quia in corde suo legem domini custodit, mortem peccati ei conatur inferre, sed dominus tuetur eum.