Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
Loquere sedens in domo, in hac terrestri domo huius habitationis quae dissoluitur, in qua peregrinamur a domino. in corpore enim isto positi dum superuestire magis quam expoliare nos uolumus, exulamus a Christo et grauiter ingemescimus. in hac sedens ergo confitere peccata tua, quia sedisti et non stetisti et non dixisti: