Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
audi quomodo dormitans loquaris: si dedero somnum oculis meis et palpebris meis dormitationem, donec inueniam locum domino, tabernaculum deo Iacob. uince naturam diligentia, exclude corporis somnum. naturam nobis formare non possumus, possumus diligentiam. homo erat Dauid, indulgebat aliquid et somno per noctem, sed excludebat somnum lauans per singulas noctes lectum suum et lacrimis inrigans stratum suum.
ideo memor erat in stratu suo semper domini sui et in ipso meditabatur, ut diluculum praeueniret et in tenebris ei inlucesceret Christus dicens: surge qui dormis. non in omnibus haec gratia est, sed potest esse et in pluribus diligentia. ne igitur expectes, ut te excitet Christus, sed potius Christum excita. excitat eum qui de ipso dormitans cogitat. si tu illum excitaueris, et ipse te excitabit a somno, resuscitabit a morte dicens tibi: exurge a mortuis.
cum surges ergo uel resurges, ipsum loquere, ut impleas quod iuberis. audi quomodo te Christus excitet. anima tua dicit: uox fratris mei pulsat ad ianuam et Christus ait: aperi mihi, soror mea sponsa. audi quomodo tu exsuscites Christum. anima dicit: adiuraui uos, filiae Hierusalem, si suscitaueritis et resuscitaueritis caritatem. caritas Christus est. audi etiam quomodo dormiens loquaris: ego dormio et cor meum uigilat. haec communiter; attolle nunc paulo altius mentem tuam. [*](1 cf. Ioh. 14, 6 2*1 Tim. 2,8 6 Ps. 131, 4—5 11 cf. Ps. 6, 7 14 cf. Ps. 118,148 15. 19 Eph. 5,14 21 . 22 *Cant. 5, 2 24 *Cant. 3, 5 26 cf. I Ioh. 4,8 . 16 27 Cant. 5, 2 ) [*]( 2 inquid BC 3 suas om. Bfiav 6 et] aut BC lort. rectc 11 et om. fJav 12 pr. suum (su in ras.) B 13 memorabat B (ex memorat) C suo stratu BC meditabatur in ipso F 14 illusceret DF 15 non] nam a 16 exspectes Ev excitet te fJav 17 excitat] excita BCmlv 18 exitaueris B exitabit B excitauit Cml 19 resuscitauit BmlCml exsurge Ev 21 exitet B 23 suscites DF 24 hyerusalem B iherusalem C iėrusalem ft(v) )
Loquere sedens in domo, in hac terrestri domo huius habitationis quae dissoluitur, in qua peregrinamur a domino. in corpore enim isto positi dum superuestire magis quam expoliare nos uolumus, exulamus a Christo et grauiter ingemescimus. in hac sedens ergo confitere peccata tua, quia sedisti et non stetisti et non dixisti:
stantes erant pedes nostri in atriis Hierusa1em. loquere magis et noli occultare delicta, loquere sedens, ut audias dicentem: surgite, postquam sederitis, qui manducatis panem doloris. loquere in ui ambulans, id est carpens uitae istius cursum. hic loquere, ne illic ommutescas, sicut ille ommutuit qui angelo Christi ante non credidit, postea tamen cum credidisset uocem recepit.