Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
declinandum ergo est a malo et faciendum bonum. ne bona malaque confundas, prius est ut crimine careas, postea ut innocentiae fructum deferas, quo possis esse perpetuus. noli putare, quod deum tua peccata praetereant; sic enim plerique labuntur. ipse uniuersa cernit et damnat et impiorum semen exterminat, semen utique non corporalis generationis, sed mentis internae et impietatis successionem.