Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
diuisiones, qui operatur omnia diuidens singulis prout uult. ille prout uult, tu prout potes, prout ingenio uales. diuide quando lex de pecunia dicat, quando de gratia. dixit enim tibi: faenerabis gentibus, cuius dominus usuras exigit, tu autem non mutuaberis. est et pecunia faenoris, est et gratia, cuius dominus usuras exigit; pecunia faenoris aes habet, gratia fidem confert . faenerato ergo fidem gentibus, ut tibi abundet gratia;
tu autem noli mutuari quasi indiguus, sed quasi diues et locuples faenerato. faenerauit Petrus, faenerauit Paulus, faenerauit Iohannes Euangelista uel uterque et non indiguit, hoc est: faenerarunt pecuniam Christi, non faenerarunt pecunias ad usuram. faenera ergo et noli desistere faenerare. audis quid dicat scriptura: tota die miseretur [*]( 1 . 26 *Ps. 36, 26 3 Ps. 11, 7 5 cf. Luc. 19, 13 sqq. 7 Deut. 23,19 8 *Gen. 4, 7 14 cf. I Cor. 12, 6 *J Cor. 12,11 17 *Deut. 15, 6 ) [*]( 1 poterat ABml 2 fenerat codd. v foenerat a (passim) 5 post quinque del. michi B minas Fmla 6 in lege] intellege Bml 7 fenerauit Bm2 peccuniae C 9 quiesce del. C 10 moises A 12 Abel] add. egit fiav cayn fJ pr. erat om. fiav alt. erat] fecit fiav 13 diuidet B 14 diuisionibus BCml 16 peccunia C (saepe) dicat om. fJ 18 mutuaueris « 19 pr. et] ut B fenerantis B gratie Fml 20 fenebris, s. scr. uel fenerantis B fenerantis in ras. Cm2 21 habundet aF 22 indignus BmlDml indigus Dm2Fav locupex A locuplex BC 23 ioannes B(av) 24 peccuniam AC )
Declina a malo et f ac b onum et inhabita in s aecula saeculorum. quoniam dominus amat iudicium et non derelinquet sanctos, in aeternum conseruabuntur; iniusti autem puni entur et semen impiorum p erib it. iusti her e d ita t e possidebunt terram et inhabitabunt in saeculum saeculi super eam. his uersiculis demonstrat propheta, quod pertineamus ad dominum et ipse arbiter cogitationum operationumque nostrarum sit spectans merita singulorum, qui nihil sine iudicio agit, sed malos et bonos actus iudicio discernit.
declinandum ergo est a malo et faciendum bonum. ne bona malaque confundas, prius est ut crimine careas, postea ut innocentiae fructum deferas, quo possis esse perpetuus. noli putare, quod deum tua peccata praetereant; sic enim plerique labuntur. ipse uniuersa cernit et damnat et impiorum semen exterminat, semen utique non corporalis generationis, sed mentis internae et impietatis successionem.