Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
est ergo panis angelorum quem manducauit homo; sic enim scriptum est: panem angelorum manducauit homo. hic est panis de quo dixit Dauid: dominus pascit me et nihil mihi deerit. in loco uiridi ibi me collocauit, super aquam refectionis educauit me. bonus Dauid docuit me panem angelorum et ipse me docuit aquam refectionis. haec refectio spiritalis est, haec refectio requies est mentis internae. bona aqua quae peccatum lauat, mundat interna.