Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Christus in animo eius, quo partus fidei ferat, semen ei Christus erit [illic in utroque]. Abraham itaque et generationis pater erat secundum carnem et is, qui uerbum domini in pectoribus iustorum [*]( 1 *Philem.9-lO 7 cf. Act. 7, 58 9 *Ioh. 21,18--19 17 *Ps. 36, 25 20 *Gal. 3,16 24 *Gal. 4,19 ) [*]( 1 phlemonem Cml 2 iesu christi fl 5 est] esse B esse est a esse gloriatus est v 6.7 adolescens ACfiav 8 exuuias om. AmlBCmlfi 11 extendis BC 12 cingit Bml ducit BCml 17 inquid BmlC 19 panes fl,. cf. pag. 114,25 panes querensEml 25 ueniat Bfi 27ei]eiusjB erat BCml 28 illic in utroque de7.\'Ui erit (t 29 his ABml quorum Am2 in om. Ba )

119
primus infuderit. et ideo hoc semen Abrahae panes istos, quibus praebeatur corporalis alimonia, non requirit, -quia habet panem iustitiae qui descendit de caelo. sicut enim negantur filii Abrahae qui opera Abrahae non fecerint, ita semen Abrahae sunt et inter filios recipiuntur qui opus eius effecerint. uerum Abrahae semen Helias, cui angelus alimenta praebebat et in uirtute escae illius quadraginta dierum curriculis ambulabat.