Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
Ergo quamuis deus noster ingratis Iudaeorum offenderetur frequenter affectibus et querelis, tamen adsumptum semel et electum sibi populum minime relinquebat; sed synagoga tamquam meretrix ptocax irritare eum coepit in aemulationis amaritudinem praeuaricationis se miscendo sacrilegiis. denique dixit ad sacerdotem Aaron:
fac nobis deos, ut adoremus, et uituli caput adorare coeperunt. unde per canticum magnum Moysi dominus in ore ipsius resultauit dicens: ipsi excitauerunt me in aemulationem in non deo, irritauerunt me in simulacri suis; ego autem excitabo eos in aemulationem in non gente, in.
natione insipienti irritabo eos. en quomodo dominus condemnauit synagogam propter meretricios mores, quo ipsorum in eos uersutiam retorqueret et suo afficerentur ingenio, qui dominum deum suum, a quo assumpti fuerant, grauibus sacrilegiis refutarunt deos sibi quos colerent eligentes, assumens e contrario sibi ecclesiam de profanis, quos praelatos sibi sine lege, sine gratia Iudaeorum populus ingemesceret atque eo amplfus in aemulationem illorum excitaretur affectus, quo uiliorum facta esset electio;