Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Quomodo iuuenis Dauid hoc potuit comprehendere ? iuuenis enim magis temporalia quam aeterna considerat, quia aetas ea propendit ad uitia. sed sunt quidam in iuuentute senes et alii iuuenes in senectute. sunt, inquam, uiri quorum animi senilium grauitate censentur, in quibus aetas senectutis sit uita inmaculata, in quibus uigeat incana prudentia, qualis erat Hieremias., qui cum se iuuenem contuitu memoraret aetatis et per iuuentutem excusaret, quod praedicandi impar officio uideretur, ait illi dominus: noi dicere quiaiuuenis sum ego, quiaadomnes quoseumque misero te abibis.