Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
illos igitur querulos, illos murmurantes, illos praeuaricantes tamen non deserebat dominus, sed sequebatur. quid de Helia et Heliseo dicam, quibus per deserta gradientibus equi de caelo et igneus currus occurrit? quomodo derelictus Helias, qui est inuitatus a Christo? quomodo derelictus in terris, qui raptus ad caelum ? quomodo egens et nudus et inanis, qui geminati spiritus hereditatem discipulo dereliquit, ut una melotide heres donatus fluuios sisteret, Iordanem reuocaret in fontem, regum exercitus pasceret in deserto et potum sitientibus ministraret?