Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
ex illo puero isti sunt pueri, qui, priusquam sciret uocare patrem aut matrem, accepit uirtutem Damasci et spolia Samariae. ipse est puer qui natus est nobis, filius datus est nobis, cuius principium super humeros eius. ipse nos docuit pueritiam esse uirtutem dicens: sinite eos et nolite prohibere pueros ad me uenire, et alibi: amen amen dico uobis, nisi conuersi fueritis et efficiamini sicut puer iste, non intrabitis in regnum caelorum.