Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

suffulcit dominus omnes qui ruunt et corrigit omnes elisos. unde et ipse de se dicit Dauid uel ille qui locutus est in propheta: inpulsus subuersus sum ut caderem, et dominus suscepit me; Iesus enim non cecidit, sed inpulsus est. etenim cum ipse conuertat elisos, quomodo ipse potuit elidi ? iustum autem, cum ceciderit, posse resurgere testatur scriptura, quae dicit: numquid qui cadit non adiciat ut resurgat? aut qui auersus fuerit non reuertitur? uae his qui auertuntur auersione inpudenti, dicit dominus.