Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
sed etiamsi assignatus, ut ipso uerbo utar, et primo et [*]( 3 Rom. 9, 16 5 cf. I Cor. 3, 7 7 cf. Prou. 24, 16 8 . 10 *Ps. 36, 24 9 cf. Ps. 36, 25 24 *Ps. 40, 4 ) [*]( 1 sumministrantur DF 2 uiam uiri quem] que C pulcre E gressus eius uiri C uiri gressus Emlao 3 dicuntur] diriguntur ut uid. Bml 8 con- ditionis codd. av 9 dereliquit B 11 ea om. F non om. F 15 et om. BC 18 defertur B teste b differtur F 21 eos Bmlfta appellatur C appellantur v luina BCv latini fia, in mj. ruinam a ptomata ABft potomata C 22 urguetur A 23 superoremque C 2-1 uideatur R. 25 stratutum Fml in om. DF ideoque F 26 turbabitur av 27-etiam] enim ftav 28 etiam scias signatur B assignatur AC )
et ceciderit, non relinquat tamen studium deuotionis et fidei, sobrietatem teneat, paenitentiam gerat, saepe se reparet. ideoque interrogat Petrus: si peccauerit in me frater meus, quotiens remittam ei? usque septies? et respondit dominus: non solum septies, sed etiam septuagies septies. ut scias autem, quia athletae sumus et inpellimur et alii ruunt et plerique eliduntur, audi dicentem:
suffulcit dominus omnes qui ruunt et corrigit omnes elisos. unde et ipse de se dicit Dauid uel ille qui locutus est in propheta: inpulsus subuersus sum ut caderem, et dominus suscepit me; Iesus enim non cecidit, sed inpulsus est. etenim cum ipse conuertat elisos, quomodo ipse potuit elidi ? iustum autem, cum ceciderit, posse resurgere testatur scriptura, quae dicit: numquid qui cadit non adiciat ut resurgat? aut qui auersus fuerit non reuertitur? uae his qui auertuntur auersione inpudenti, dicit dominus.