Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
Quid est in aemulationem excitare? exemplo, si possumus, aperiamus. intemperantes mulieres quaedam sunt, quae aliorum coniugum corda sollicitant. quos cum suae consuetudini probroque subdiderint, non contentae erroris sui habere secretum student coram iugalibus eorum suum iactare flagitium, ut eas in zelum sui excitent et inflamment triumphum quendam de dolore probarum mentium et commotione captantes.
quae aemulatione feminea tori proprii contumeliam non ferentes soluunt conplaciti uincla coniugii aut cotidiana lite decernunt fitque ex aemulatione discordia, ex dissensione dissidium, quo domus tota turbetur. exemplo igitur proteruae mulieris cognosce, qui legis, partes esse nequissimae detestabilisque uersutiae inproba aemulatione alterius animam commouere aliudque esse zelum, aliud parazelum.