Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
et mutuatus est quod non tenebat nec uult restituere quod accepit. audi quia mutuatus est diabolus: 11 b 1, inquit, dabo potestatem hanc uniuersam et gloriamillorum, quia mihi tradita sunt et cui uolo do illa, si procidens adoraueris me. nequissime, I accepisti ad temptationem, non ad mortem, hoc est: accepisti ut,
probarentur dei seruuli, non ut extinguerentur, accepisti ut deus adoraretur, non ut negaretur. accepisti saecularia; cur eripis quae aeterna sunt ? accepisti quae mundi sunt; cur uis auferre quae Christi sunt? da illa cui uis, non inuidemus; cur nobis a te quae nos uolumus inuidentur? tu adorari uis, qui omnibus nequior ipsa quoque indignus es seruitute?