Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
probatum est ergo, quia mutuati sunt peccatores et non soluerunt. peccator igitur eget semper, iustus autem abundat et tribuit, cuius diues est conscientia. ideo Iudaei in suis diuitiis eguerunt — diuites eguerunt et esurierunt —, christiani autem in diuitiis simplicitatis suae non defecerunt.
Bonus ergo iustus, et ideo addidit scriptura: quo n i a m b ene di c ente s eum possi d eb unt terram, maledicentes autem eum disperihunt. quomodo iustus possidet terram aut quam terram, cum scriptura dicat: n u mquid soli habitabitis super terram?, et alibi: uae habitantibus super terram, quod increpationis est atque maledicti ? cuius ergo terrae benedicta possessio est ? non istius quae tenebris absconditur et amaritudinibus impletur, sed illius quae fluit mei et lac, id est habens gratiam suauitatis et fulgorem lucis aeternae.