Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
unam mnam accepit, duas reddidit, duas accepit, quattuor reddidit, quinque accepit, decem reaaiait. non ligauit in sudario qUOd acceperat, sed nummulariis erogauit et quod erogauerat cum usuris recepit. ita et accipientem a peccato maximo liberauit, ne apud eum pecunia domini deperiret, et ipse ut decem ciuitatibus praeficeretur emeruit. quae sint decem ciuitates in epistulis recognosce quas scripsit, etsi apostoli praescripto numero non teneantur, quibus dictum est:
ite per orbem uniuersum et praedicate euangelium uniuersae creaturae. hicergo ab Hierusalem per orientem et Illyricum et Italiam domini pecuniam dispensauit. et ne quis putaret quod suam faeneraret, domini esse pecuniam testabatur dicens: his autem qui matrimonio iuncti sunt denuntio non ego, sed dominus, uxorem a uiro non discedere, et alibi: