Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

denique Hebraei non canebant in terra captiuitatis quod in sua patria canere consueuerant. haec terra captiuitatis est, alia est terra libertatis; ista peccati, illa quietis aeternae; uallestris ista, illa caelestis. ergo in caelo illa nunc praedicat Paulus quae in terris ante praedicare non poterat; inter perfectos enim secreta sapientiae sunt loquenda..

Et tamen quid commemoratio istius reuelationis operatur, nisi ut doceat, quod in reuelationibus minime gloriandum sit, sed in infirmitatibus, quia infirmitas et remedium reuelationis et uirtutis exercitium est, contra autem reuelatio elationis lubricum ? namque ne sublimitate reuelationis extolleretur ipse Paulus qui raptus in tertium caelum est, stimulum carnis accepit.

subuenit igitur infirmitas, ne gratia in periculum uerteretur. utilior infirmitas ergo quam gratia. eadem quoque infirmitas officina uirtutis est, sicut testificatus est dominus, quia uirtus in infirmitatibus consummatur. denique iste ipse post reuelationem rogauit remedium sanitatis et non impetrauit, in infirmitate autem remedium non quaesiuit, sed cursum consummauit et coronam inuenit.