Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
Prolixius euagati sumus, ut de eo homine, qui non in solo pane, sed in omni uerbo dei uiueret, diceremus. reuertamur ad psalmum: et ideo inmaculati non confundentur in die iudicii et in diebus famis saturabuntur.
Deficientes sicut fumus deficient. Graecus ἐξέλιπον habet, hoc est \'defecerunt\'. uides subito aliquem ad potestatis uenisse et honoris insignia; sublimem iudicas. uides illi esse successum; nonne dicis de eo: \'ubi honoratus et exaltatus est iste? defecit1. ideo plus dixit Graecus, quia, ubi honorari et exaltari quis creditur, ibi defectu proprio praeuenitur, ut meatus fluminum praeterisse citius quam uenisse comprehendas et, dum uentura opperiris fluenta, te adhuc expectante fluxerunt. contra humiles atque mansueti dum subiciuntur a diuitibus et opprimuntur, exaltati sunt a sua humilitate et subito refulserunt. ideoque Paulus in infirmitatibus sibi complacuit, non in uirtutibus.