Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
in deo faciemus uirtutem? si quaeris quae uita sit, moueat quod factum sit in ipso, accipe: nempe uita ecclesia est. [*]( 13 II Cor. 12, 2 14 *Col. 1, 16-17 18 cf. Gen. 1, 26 23 I Cor. 6, 17 25 . 28 *Ioh. 1, 3—4 27 cf. Rom. 6, 4 29 Ps. 59, 14 ) [*]( 6 emptus] add. est F 7 redimeretur Bm] 9 uidimus] audiuimus fiav 20 pr. deus om. F 26 homo om. fi 28 ut dixi] quod dixit fJ 30 uita sit] add. si av 31 moueat om. fi )
Prolixius euagati sumus, ut de eo homine, qui non in solo pane, sed in omni uerbo dei uiueret, diceremus. reuertamur ad psalmum: et ideo inmaculati non confundentur in die iudicii et in diebus famis saturabuntur.
Deficientes sicut fumus deficient. Graecus ἐξέλιπον habet, hoc est \'defecerunt\'. uides subito aliquem ad potestatis uenisse et honoris insignia; sublimem iudicas. uides illi esse successum; nonne dicis de eo: \'ubi honoratus et exaltatus est iste? defecit1. ideo plus dixit Graecus, quia, ubi honorari et exaltari quis creditur, ibi defectu proprio praeuenitur, ut meatus fluminum praeterisse citius quam uenisse comprehendas et, dum uentura opperiris fluenta, te adhuc expectante fluxerunt. contra humiles atque mansueti dum subiciuntur a diuitibus et opprimuntur, exaltati sunt a sua humilitate et subito refulserunt. ideoque Paulus in infirmitatibus sibi complacuit, non in uirtutibus.
Sed consideremus, ne quis putet eum in reuelationibus gloriatum, et repetamus ea, ut se ipse defendat humilitatis magistrum: scio, inquit, hominem in Christo ante annos quattuordecim —siue in corpore nescio, siue extra corpus nescio, deus scit-, raptum eiusmodi usque ad tertium caelum. ante annos [*](1 cf. Gen. 2, 21-22 3 cf. I Tim. 2,15 7 cf. Luc. 4, 4 9 cf. Ps. 36, 18-19 11 *Ps. 36, 20 21 cf. II Cor. 12, 9 24 *II Cor. 12, 2 ) [*]( 4 superioris] a.dd. praeuaricationis Bm2C praeuaricatricis v 5 ad uitam est (est add. Bm2) BC 9 diem « 12 ESEMTION AB eEeAITION C eSeaEIIION fJ rude F 13 potestatis B teste b etC potestates A potestatem fiav sublimen D (non F) iudica (iudicia Cm1) rude a illi] add. alium Bm2Cv 15 honori Aml 18 operiris Am2a opperies B operies CmlE operias Cm2 operires DF expectant Cm1 20 ideo fJa 21 placuit (iav 22 relationibus A (?) v 24 inquid B 25 nescio om. {Ja 26 huiusmodi Cfl, cf. pay. 97, 20 27 celum tercium {J quartnordecim A )