Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
Ipsum hunc propositum nobis locum interrogemus. quid est: hominem in Christo? hoc est factum in Christo, in quo facta sunt omnia, siue sedes siue dominationes siue principatus siue potestates, omnia per ipsum et in ipso creata sunt, et ipse est ante
omnes et omnia in ipso constant, hoc est in uirtute eius. homo ergo 111 Chnsto, qui factus est ad imaginem eius et similitudinem, homo in Christo, qui totus in Christo sit. sicut enim deus per unitatem et plenitudinem diuinitatis pater deus totus in filio est et filius in patre, ita per intentionem et pietatis affectum, ut exempli uice, non comparationis utamur, homo totus in Christo est; qui enim adhaeret domino unus spiritus est.