Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
caro ergo est quae in Christo apparuit uel Christus in carne; ipse nostra in omnibus uita est. ipsius diuinitas uita est, ipsius aeternitas uita est, ipsius caro uita est, ipsius passio uita est. unde et Hieremias ait: in umbra eius uiuemus. umbra alarum umbra crucis, umbra est passionis. ipsius mors uita est, ipsius uulnus uita est, ipsius sanguis est uita, ipsius sepultura est uita, ipsius resurrectio uita est uniuersorum.
uis scire quam mors ipsius uita sit? in morte ipsius baptizati sumus, ut cum ipso in nouitate uitae ambulemus. et ipse ait: amen amen dico uobis, nisi granum tritici cadens in terram moriatur, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. ipse granum pro nobis corpore solutus et mortuus est, ut fructum multum afferret in nobis. mors itaque eius fructus est uitae. quod factum est ergo in ipso, uita est.