Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Ipse tonitrui filius, ipse qui in Christi pectore recumbebat, ipse cui secreta sua dominus non tacebat, cui Petrus innuit ut dominum interrogaret et ille interrogauit et dominus reuelauit, ipse exponat quid senserit de eo quod ait: quiod factum est in ipso uita est. audi ergo interpretantem, quia tuas, Arriane, calumnias iam cauebat: quod erat ab initio et quod audiuimus et uidimus oculis nostris, quod perspeximus et manus nostrae scrutatae sunt de uerbo uitae, et uita apparuit.

caro ergo est quae in Christo apparuit uel Christus in carne; ipse nostra in omnibus uita est. ipsius diuinitas uita est, ipsius aeternitas uita est, ipsius caro uita est, ipsius passio uita est. unde et Hieremias ait: in umbra eius uiuemus. umbra alarum umbra crucis, umbra est passionis. ipsius mors uita est, ipsius uulnus uita est, ipsius sanguis est uita, ipsius sepultura est uita, ipsius resurrectio uita est uniuersorum.