Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
\'in ipso\', inquit, \'factum est\', non \'dei uerbum factum est. aut si hoc mouet te ad calumniam, quia dixit \'in ipso factum est\', numquid et deo patri calumniaris, quia dei filius dixit: qui autem facit ueritatem uenit ad lucem, ut manifestentur opera eius, quia in deo sunt facta, aut quia Dauid dixit: confitebor tibi, domine, quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem, hoc est: conuersus es mihi in salutem, operatus es ad salutem? possem aliis uti, sed nolo mihi credas, ne putes argumenta esse ingenii, non testimonia ueritatis. [*]( 1 Ioh. 1, 14 2 . 8 . 19 *loh. 1, 3-4 4 Alexandrini et Aegyptii loh. 1,3—4 13. 15 loh. 1, 1 16 Ioh. 1, 3 18 cf. Col. 2, 9 23 Ioh. 3, 21 25 *Ps. 117, 21 ) [*](4 egiptii A 9 Arianus v non] add. in Cml 11 omnem Fml 12 post sed exp. dixit deus erat uerbum sed B si — desideras exp. B quid LC desideratis A 13 inquid B 18 dicis B post est del. filium C 20 inquid BC uerbum dei BC 27 alt. mihi es fJ 28 es] add. mihi v 29 argumenti codd. ingenia ACfi )
Ipse tonitrui filius, ipse qui in Christi pectore recumbebat, ipse cui secreta sua dominus non tacebat, cui Petrus innuit ut dominum interrogaret et ille interrogauit et dominus reuelauit, ipse exponat quid senserit de eo quod ait: quiod factum est in ipso uita est. audi ergo interpretantem, quia tuas, Arriane, calumnias iam cauebat: quod erat ab initio et quod audiuimus et uidimus oculis nostris, quod perspeximus et manus nostrae scrutatae sunt de uerbo uitae, et uita apparuit.
caro ergo est quae in Christo apparuit uel Christus in carne; ipse nostra in omnibus uita est. ipsius diuinitas uita est, ipsius aeternitas uita est, ipsius caro uita est, ipsius passio uita est. unde et Hieremias ait: in umbra eius uiuemus. umbra alarum umbra crucis, umbra est passionis. ipsius mors uita est, ipsius uulnus uita est, ipsius sanguis est uita, ipsius sepultura est uita, ipsius resurrectio uita est uniuersorum.