Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
Nouit dominus dies inmaculatorum, quia inmaculatae innocentiae gratia eius et plenitudo miseretur, non miseretur errantibus. isti non habent diem, quia lucem fugiunt; de quibus pulchre dictum est: dies eorum sicut umbra praetereunt. cognitio ergo dei dignationis est, non uisionis. oculi eius lux sunt, quos aspicit illuminat; et ideo oculi eius dies iustorum sunt.
Unde et hereditas eorum in aeternum erit, quia aeterna bona, non temporalis hereditatis compendia quaesiuerunt, et non habebunt de quo erubescant i n tempore mao, id est iudicii caelestis, et in diebus f famis s atur ab u ntur, quia non in pane solo uiuit homo, sed in omni uerbo dei. sed quis homo? scio hominem in Christo ante annos quattuordecim m —siue in corpore nescio, siue extra corpus nescio, deus scit - raptum eiusmodi usque ad tertium caelum.