Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
diues magisirum adhibeat, pauper ministrum. qui perfecti altitudinem capit, sumat ex ipso, qui planiora desiderat, in ualle pascatur, ut paruulus, qui fluuium metuit, de riuulo bibit et qui profundum pauit, ad litora natat. pulchre autem sanctus Dauid in superiore psalmo iniusti uitam describit , hic iusti; ibi iniustus exponitur, hic iustus instituitur; ille sibi delinquit, hic tollit etiam aliena peccata. et ideo quod primum medicamentum sit iustitiae, consideremus.
Noli, inquit, malignari inter malignantes neque aemul atus fueris f aciente s iniquitatem. primum discamus quid sit aemulari, licet minor uis sermonis huius sit in Latino quam in Graeco; nam et in bono aemulationem legimus et in malo. denique apostolus dicit: bonum est aemulari in bono semper, et supra ipse dixit : aemulantur uos non bene, sed excludere uos uolunt, ut illos aemulemini, et iterum ipse ait: aemulamini meliora charismata adRomanos habes: dico ergo: numquid sic offenderunt ut caderent? absit; sed illorum delictum salus est gentibus, ut illos aemulentur, et infra: uobis enim dico gentibus: quamdiu ego sum gentium ap\'ostolus, [*]( . 3 Luc. 4,23 12 cf. Ps. 35,2 13 cf. I Ioh. 3,5 15 *Ps. 36,1 19 *GaL 4,18 20 Gal. 4,17 22 *I Cor. 12, 31 23 *Rom. 11,11 26 *Rom. 11,13—14 ) [*]( 2 alius Bml 5 se scire Fml 6 fatiunt (iunt in ras. m2) B ? proferamus BCv adibeat AB 10 bibat Am2Cml@av pauit scripsi putauit a pauet fJav littora C notat Cml litus (littus Eav) enatet ftav pulcre E 11 dauid sanctus C iniusti uitam] iniustitiam fJ 12 iusti] iustitiam fJ 14 coiwideremus] add. Incipit psalmus s. l. B Explicit praefatio. Incipit de psalmo C Psalmi XXXVI enarratio a Enarratio v 19 dixit BC 23 karismata A 24 sic om. B 25 delicto BC est om. BOmIfJ 27 apostolus gentium 0 )
Quid est in aemulationem excitare? exemplo, si possumus, aperiamus. intemperantes mulieres quaedam sunt, quae aliorum coniugum corda sollicitant. quos cum suae consuetudini probroque subdiderint, non contentae erroris sui habere secretum student coram iugalibus eorum suum iactare flagitium, ut eas in zelum sui excitent et inflamment triumphum quendam de dolore probarum mentium et commotione captantes.