Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

erunt domino offerentes sacrificium in aequitate. igne ergo purgabuntur filii Leui, igne Ezechiel, igne Daniel. sed hi etsi per ignem examinabuntur, dicent tamen: transiuimus per ignem et aquam. alii in igne remanebunt. illis rorabit ignis ut Hebraeis pueris, qui incendio fornacis ardentis obiecti sunt, ministros autem impietatis ultor ignis exuret.