Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
adhuc hostis deerat et iam illi uentorum proelia ferre non poterant suisque spiculis sternebantur et, quod peius est, non erant corporum grauiora uulnera illa quam mentium; deficiebant enim corde, cum deum aduersum se pugnare cognoscerent. exierant itaque prouocantes et de pharetra cordis sui aduersus populum christianum uenenata perfidiae iacula proferebant, sed in caput eorum sua reuertebatur impietas.
denique ipsi inter se sua perfidia sunt soluti paratasque fidelibus insidias dominus dissipauit, ut non solum piis nocere non possent, sed propriis auxiliis nudarentur atque ad hostem sua arma transirent. quanto melius non protulissent gladium de uagina, hoc est impia nequaquam uerba prompsissent! nam si pro otioso sermone redditurus est unusquisque rationem, quanto magis uerba sacrilegii grauibus suppliciis expiabit!
Igne nos examinasti, dicit Dauid. ergo omnes igne examinabimur. et Ezechiel dicit: ecce uenit dominus omnipotens. et quis sustinebit diem introitus eius? aut quis sustinebit cum appa.ruerit nobis? quoniam ipse introibit sicut [*]( 1 cf. Matth. 10, 13 5 proximo bello] Theodosii contra Eugenium a. 394; of. Augustin. De ciuit. dei 5, 26. Oros. Hist. 7,65 ret. 6 aliqltcm] Theodosium 21 cf. Matth. 12, 36 24 *Ps. 16, 3 25 *Mal. 3, 1—3 ) [*]( 1 reuertitnr] add. pax av 2 malitia etiam ,\'J qua] quia BCml 3 cona- tur R quo] qua F 4 fecerint A iacerint F 6 lacesscerent A 7 ereptum iie] eripere Aa 8 ministrantes Dml oreretur Em] oiiretur cel. av 12 cor- pora Cml 17 dissipauit dominus av 18 possint.(( 19 arma sua DEm2Fai> 21 promsisscnt Bm2CE 25 examinauimur Bml examinabnntur ,\'1 25 hieze- (hiel AmlB malachias in ras. C )
erunt domino offerentes sacrificium in aequitate. igne ergo purgabuntur filii Leui, igne Ezechiel, igne Daniel. sed hi etsi per ignem examinabuntur, dicent tamen: transiuimus per ignem et aquam. alii in igne remanebunt. illis rorabit ignis ut Hebraeis pueris, qui incendio fornacis ardentis obiecti sunt, ministros autem impietatis ultor ignis exuret.