Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
quod etiam proximo accidit bello, cum infideles et sacrilegi lacesserent aliquem in domino confidentem et regnum eius ereptum ire contenderent, ecclesiis domini persecutionum saeua minitantes, ut subito uentus oreretur, qui infidelibus excuteret scuta de manibus ac tela omnium atque missilia in peccatoris exercitum retorqueret.