Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
insidiatur ergo peccator iusto, quia inuidet; iusti enim uita redarguit peccatorem, quem tacita maiore auctoritate condemnat quam si clara uoce loqueretur. sed iustus timere non debet fremitum peccatoris, quia inprobitas non potest esse perpetua. insidiae temporales sunt, munimenta autem uirtutis aeterna. mors peccatoris omnem eius potentiam fraudemque dissoluit.
Plus adicit: ecce, inquit, gladium euaginauerunt peccatores, extenderunt arcum suum, ut d ei ci ant p aup er em et inopem. quis est gladius peccatoris nisi contrarius gladio spiritus sancti ? docuit hunc scriptura me gladium, docuit apostolus, dicens quia habemus 1 o ricam iustitiae et scutum fidei et galeam salutis et gladium spiritus quod est uerbum d e i. ergo uerbum dei gladius spiritus sancti est; e contrario utique gladius nequissimi uerbum est malum.
hoc Petrus apostolus Ananiam et Saphiram sermonis sui quodam ense percussit, hoc [*]( 1 *Ioh. 14, 27 4 *Ps. 36, 12 5 Ps. 36, 13 17 *Ps. 36,14 21 Eph. 6, 14. 16-17 2a cf. Act. 5, 1-5 ) [*](1 utrumque meam um. a pacem meam do uobis pacem relinquo uobis tł 2 quia minaium fJ 6 ueniat BCv 7 eferuescentis BC efferuescentis fiav inracnndia (sic) B in iracundiam fiav 8 habent fJa cor om. (ia 9 quibus fJ consuenerint Bfi 11 tacito Cm2 tacitae Fm2 \' maiore auctoritate] magis ore Bm2C 12 qua Cm2 (quasi uolutl) 17 inquid BmlC 19 decipiant fJ et mg. a quid Cml 24 gladius] gladium Bm1 25 gladius] add. spiritus BCflav hoc] add. gladio v apostolus petms DF 26 saf:ram A saffiram B Sapphiram a sui] add. quasi v )
quam de uagina petulanti ex ore profertur, quem cohiberi par fuit et recondi ? similiter ut gladius uerbum dei dicitur, idem et sermo est peccatoris, ita et arcus quem extendunt peccatores mens eorum est et sagitta quam iaciunt sermo est uenenatus. sicut enim sagitta Christus qui est uerbum dei, cui dicitur: posui te sicut sagittam electam quae profertur ex pharetra dei, ita sagittae sunt perfidorum, quae arcu quodam iniquitatis emissae incautum