Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Sed qui per haec redimi noluerit et in peccato perseuerandum ducit, de eo dicit prophetia: et adhuc pusillum et non erit peccator et quaeres locum eius et non inuenies. quomodo enim esse poterit in futurum, cum peccati locus diuturnus esse non possit? haec est enim terra quae aperuit os suum, ut sanguinem susciperet innocentis, et ideo in hac terra locus est peccatorum.