Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
qui autem uerba domini custodit, confidenter dicit: expectans expectaui dominum et respexit me. Adam autem quoniam non expectauit dominum — quomodo enim expectauit qui refugit et offerre se timuit? —, ideo nec dominus eum uidere dignatus est; oculi enim domini Super iustos. hunc autem eo usque uidere nolebat, ut quaereret dicens: Adam, ubi es? qui quaeritur, pro absente habetur. fides est, quae nos repraesentat deo, perfidia, quae facit impios exulare.