Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

et de mysticis locutus est, cum de occultis et sacrae unctionis unguento et de consummatione scripserit tabernaculi. quorum multiplex gratia, quoniam multifariam et multis modis locutus est dominus in prophetis. nam et uenturum praefatus est dei filium principem sacerdotum, et passurum esse pro nobis et sanguine suo mundaturum nostra peccata tituli \'pro torcularibus\' declararunt et resurrecturum psalmus \'resurrectionis\' expressit, et alius postea titulus indicauit, in quo \'terra eius est restituta\', commutationem quoque uniuersorum futuram fidei sacramentis.

et de moralibus plura contexuit diuersaque uirtutum genera demonstrauit et dedit praecepta uiuendi, quibus ulcera nostrorum sanauit errorum moresque renouauit humanos atque intimos mutauit affectus, sicut docet psalmus tricesimus tertius, quem etiam Petrus sanctus in epistula sua tamquam medicamentum nostris pectoribus affixit, atque iste, qui nobis hodierna lectione propositus est. nam isti prae ceteris ethici repperiuntur, sed iste diffusior, qui tricesimus sextus inscribitur.