Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

a fructu frumenti, uini et olei multiplicati sunt. bonum est ergo habere intra te torcularia uino redundantia, ut fluat tibi uinum in uas tuum de uinea Sorech, poculum illud inebrians quam praeclarum . Sor-ech enim uinea noui principii, nouae aequitatis. unde et dicitur nobis: cantate deo uestro canticum nouum; principium eius, magnificate nomen eius ab extremo terrae. haec ergo uinea uuas faciat, non iniquitatem. ideo relicta est uinea Iudaeorum, quia iniquitatem fecit, ut scriptum est, et non iudicium. nos ergo fructum feramus in Christo, ut perpetui esse mereamur.

Sustinentes enim dominum possidebunt terram, illam utique terram uiuentium. est quaedam terra caelestis, quae fructum caelestibus ferat, de qua ait: credo uidere bona domini in terra uiuentium. haec terra multo hominum sudore uentri ministrat alimenta, illa terra bona domini

sine ullo labore fructificat, in qua iustorum diuturna possessio et piae mentis hereditas est. et bene ait: sustinentes autem dominum hereditate possidebunt terram. haec est enim terra quae non praeterit; nam caelum et terra praeteribunt, u-erba autem domini non praet e r i b u n t. et ideo nec illa intellegibilis terra poterit praeterire paradisi, in qua sunt qui domini uerba conseruant. in hac terra conlocatus est Adam, ut fructum aeternae caperet uitae; sed quia uerba domini seruare non potuit, ideo in possessione quam acceperat [*](2 *Hier. 2,21 5 *Ps. 4,8 7 cf. Prou. 3,10 8 cf. Esai. 5,2 *Ps. 22,5 10 *Esai. 42,10 13 *Esai. 5,7 1\'6 . 22 *Ps. 36,9 18 Pc. 26,13 24 *Matth. 24, 35 ) [*]( 3 uineam fl (afiTieXov) 4 uineam] uitem v uinea] uitis v 8.9 soreth (f (a) 8 illud om. {J 9 principii] add. est C, est et v nouae] noua est ABa, om. C aequitas a 10 et om. fl domino BCfiv 11 principium eius om. fta 17 uiuentium terram BCfJav 27 domini s. 1. A 29 potuit] uoluit Am3av, in mg. potuit a pcsscssionem B )

87
manere non meruit.