Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
a fructu frumenti, uini et olei multiplicati sunt. bonum est ergo habere intra te torcularia uino redundantia, ut fluat tibi uinum in uas tuum de uinea Sorech, poculum illud inebrians quam praeclarum . Sor-ech enim uinea noui principii, nouae aequitatis. unde et dicitur nobis: cantate deo uestro canticum nouum; principium eius, magnificate nomen eius ab extremo terrae. haec ergo uinea uuas faciat, non iniquitatem. ideo relicta est uinea Iudaeorum, quia iniquitatem fecit, ut scriptum est, et non iudicium. nos ergo fructum feramus in Christo, ut perpetui esse mereamur.