Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
ideo Nabuthe inter sanctos habetur, quia maiorum suorum hereditatem ne regi quidem putauit esse cedendam et lapidari maluit, ut uineam suam non daret in direptionem. hereditas maiorum fides uera est. extiterunt Amani regali subnixi potentia, qui templum domini putarent sibi esse tradendum, supplicia acerba minitantes. sed absit, ut apud mentem domino seruientem praeponderaret magis poenae formido quam forma pietatis.