Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
Ergo tu ne audias eum, ne aemuleris ut nequiter f acias, quoniam qui nequiter agunt e xterminabuntur . exterminantur, qui radices non habent, sicut holera uel faenum. holera infirmus manducet, tu autem uitem insere in agro tuo, uineam institue et, si uenerit Achab, qui tibi dicat: da mihi uineam tuam, ut holera mihi ins.eram, noli ei adquiescere, ne ex consensu tuo caduca serat, abscidat aeterna.
ideo Nabuthe inter sanctos habetur, quia maiorum suorum hereditatem ne regi quidem putauit esse cedendam et lapidari maluit, ut uineam suam non daret in direptionem. hereditas maiorum fides uera est. extiterunt Amani regali subnixi potentia, qui templum domini putarent sibi esse tradendum, supplicia acerba minitantes. sed absit, ut apud mentem domino seruientem praeponderaret magis poenae formido quam forma pietatis.
non praeualuit perfidia, quia fides restitit. est etiam quaedam uinea in pectoribus fidelium, de qua dicit Esaias: u i nea facta est dilecto [*](10 *Prou. 15,1 11 *Ps. 36, 8—9 16 *III Reg. 20 (21), 2 21 extiterunt Arriani] Iustinae persecutionem (a. 385-386) significat; cf. Sermo contra Auxentium et Epist. 20-21 26 *Esai. 5, 1 ) [*]( 1 se om. fia 2 cordis Bm20 corporis ABml pectoris ftav 4 amicos Bm1 5 non tuam Fml scribus AmlBC 6 soluas ACv solueris B 8 alios Bml, add. ignorans audiret BCv ei irrogare Fm1 irrogare — iniuriam] eique (add. irrogare u) non auderet (audiret Bml) inferre (s. I. B, om. v) iniunam BCv 10 perdet BC 14 olera bis av, pr. F fenum AmlBfiv foenum a 16 olera Fav 17 seram {iav serat] add. et Bm20 18 abscindat av nabute C 21 exstiterunt Ev Ariani v 22 acerua Bm1 23 abscit Bm1 praeponderarit a 26 ysayas C ysaias 0 )
a fructu frumenti, uini et olei multiplicati sunt. bonum est ergo habere intra te torcularia uino redundantia, ut fluat tibi uinum in uas tuum de uinea Sorech, poculum illud inebrians quam praeclarum . Sor-ech enim uinea noui principii, nouae aequitatis. unde et dicitur nobis: cantate deo uestro canticum nouum; principium eius, magnificate nomen eius ab extremo terrae. haec ergo uinea uuas faciat, non iniquitatem. ideo relicta est uinea Iudaeorum, quia iniquitatem fecit, ut scriptum est, et non iudicium. nos ergo fructum feramus in Christo, ut perpetui esse mereamur.
Sustinentes enim dominum possidebunt terram, illam utique terram uiuentium. est quaedam terra caelestis, quae fructum caelestibus ferat, de qua ait: credo uidere bona domini in terra uiuentium. haec terra multo hominum sudore uentri ministrat alimenta, illa terra bona domini