Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

ergo contemnere te debuit seruus, frater decipere, amicus illudere, et tu adhuc tuam non ulcisceris contumeliam ? proscribas necesse est, gladio oportet insurgas et dolorem tuum aduersarii morte soleris. uir fuit ille, qui suum occidit inimicum; merito praedicatur, quia ita se uindicauit, ut alius irrogare ei non auderet iniuriam\'. his stimulis plus accenditur, plus mouetur, ut compleatur quod scriptum est: ira perdit etiam sapientes.