Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
exaestuat, remedii tempus expectat, ipsum potum sitientibus negare consueuit. non dicit: \'noli febrire , cum uapor feruet aegroti, sed dicit: \'expecta desinat febris, digeratur commotio\'. sic et propheta non potuit dicere homini, cuius caro ut uariis morborum, ita commotionum passionibus excitatur: \'non irasceris\', sed dicit: \'desine ab ira et indignationem relinque, ne pecces;
ira enim grauis est magistra, peccati\'. alius quoque medicus dicit: so1 non occidat super iracundiam tuam, ne, dum diu differs, ueniat ille, qui calefactum corporis somno excitare [*]( 5 *Prou. 15,1 8 Ps. 36,8 10.23 *Ps. 36,8 14 Ps. 4, 5 25 *Eph. 4,26 ) [*]( 2 est om. fJ plurimumque F 5 perimerunt Bm1 7 homines de medio fJ 9 accenderit F, add. eam Bmlftav, ea Bm2Cml, eras. C eius om. F 10 inquid BC 11 nature F rapit] add. et F culpa te] culpae a alicuius] add. occap;o BmZO 12 sed om. B 13 te ne Bml 14 dixi BC ortatur AB 15 ut om. Bml cedat B teste b affectum B affectu Cml 19 exspectat Aev 20 nolite Afta 21 exspecta Ev 23 excitnr Aml irascere fJav desiua B 26 tuam] uestram AmlCmlfiav, c/. Ind. loc. ad Cassianum et Matthaei locus pag. 87, 10 27 corpus Cm2 exitare B )
ergo contemnere te debuit seruus, frater decipere, amicus illudere, et tu adhuc tuam non ulcisceris contumeliam ? proscribas necesse est, gladio oportet insurgas et dolorem tuum aduersarii morte soleris. uir fuit ille, qui suum occidit inimicum; merito praedicatur, quia ita se uindicauit, ut alius irrogare ei non auderet iniuriam\'. his stimulis plus accenditur, plus mouetur, ut compleatur quod scriptum est: ira perdit etiam sapientes.
Ergo tu ne audias eum, ne aemuleris ut nequiter f acias, quoniam qui nequiter agunt e xterminabuntur . exterminantur, qui radices non habent, sicut holera uel faenum. holera infirmus manducet, tu autem uitem insere in agro tuo, uineam institue et, si uenerit Achab, qui tibi dicat: da mihi uineam tuam, ut holera mihi ins.eram, noli ei adquiescere, ne ex consensu tuo caduca serat, abscidat aeterna.