Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

relinque eam, finem inpone, ne te in peccatum trahat. hoc est quod supra dixit: irascimini et nolite peccare. non enim hortatur ut irascaris, sed ad tempus cedit affectui, dat tamen medicamentum, ne diutius uis ulceris serpat. \'irascimini\', quod ait, tuae est passionis. medicus enim non statim adhibet medicamenta languori. si dolor feruet, fomenta adhibet, ut mitescat dolor; si febris

exaestuat, remedii tempus expectat, ipsum potum sitientibus negare consueuit. non dicit: \'noli febrire , cum uapor feruet aegroti, sed dicit: \'expecta desinat febris, digeratur commotio\'. sic et propheta non potuit dicere homini, cuius caro ut uariis morborum, ita commotionum passionibus excitatur: \'non irasceris\', sed dicit: \'desine ab ira et indignationem relinque, ne pecces;