Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
Paulus ille raptus in tertium caelum - qui audiuit ea quae non licet homini loqui, utrum corpore esset raptus an sine corpore, nescit, sicut ipse testatus est -, Paulus ergo dicit in illa die coronam sibi esse reddendam: tu hic tibi ut reddatur insistis ? imple ergo certaminis tui tempus. non semel athleta luctatur nec semel proeliatur miles, ut stipendia sua possit implere; et tibi non cum una passione luctamen est.
Superiores si euaseris passiones, ira succedit et ideo tibi dicit scriptura: desine ab ira et relinque indigna- [*](7 cf. Ps. 72, 19-20 10 cf. II Tim. 2, 5 11 cf. I Cor. 9, 24 14 cf. Act. 9, 15 . I Tim. 2,7 16 *II Tim. 4,7—8 19 cf. II Cor. 12,2—4 27 *Ps. 36,8 ) [*]( 3 est om. BCml et om. Cml 6 peccuniae AC 7 sompnum DF somno p te surgente] te iesurgente AmlBCi 8 adhletas B uincerint Fml 9 lucto Bml 10**quam(ca eras.)Aut cel.av 12 percurierint BCfiav priore Bml priori Cml 17 quod] add. est Bm2 relicum B, add. estftav 18 corona iustitiae aav, cf.Expos.ps. 118, iractat.7,cap. 12 extr. adt. mihi s. l. AB 19 illo] illa Ev 20 ea] arcana v utrum] add. in v 22 tu om. Cml 26 si (s. 1. B) superiores BC si om. fJ 27 derelinque fJ ) [*]( 6* )
motus gladio saepe transuerberat innocentem, amicos et fratres per indignationem plurimi peremerunt. ideo sapiens dicit: ira perdit etiam sapientes. Salomonis dictum est, quia non solum quoscumque de medio homines, sed etiam ipsos perdat ira sapientes. et Dauid sapientem monet dicens: desine ab i r a, ne, cum accenderis illa, non desinat priusquam te eius flamma consumat. relinque , inquit, indig nationem, hoc est: natura te rapit, mouet affectus, culpa te alicuius excitat uel offensa, ut indigneris, sed non usque quaque, ut modum nescias: