Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

si igitur flagellatus est Dauid, cauere debemus, ne et nos flagellemur et dicatur nobis, quia diuitiae honores potentiae generationi huic uideantur esse disposita quasi uaga et incerta pecuniae opera iniquitatisque compendia, non quasi praemia ulla uirtutis ideoque uelut somnium ueniant et cum somnio te surgente deficiant. ipsos athletas, cum uicerint, certum est coronari, non antequam uincant.