Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

omnis enim qui male agit odit lucem. reuelabat Dauid uiam suam, qui ait: dico ego opera mea regi. aperi sensum tuum, ut nihil sit quod timeas reprehendi; reuelauit et Paulus, qui praesumpsit dicere: nihil mihi conscius sum. is actus, ea uita sit, ut uia tua coram patre tuo luceat qui in caelis est.

Sed quia obnoxia fragilitati omnis humana condicio est et non nostrae est potestatis iter nostrum ex uoluntate dirigere, ideo tibi dicit: \'spera in domino, et ipse faciet\', hoc est: ut aperiat uiam tuam nec talem te esse permittat, ut fugias lucem, dum times prodi, et diligas tenebras, ut tua possis occultare flagitia dicens: tenebrae operiunt me;

quis scit si uidet altissimus ? quomodo enim potest, qui adulterium molitur, non noctem suis accommodam quaerere temptamentis, qui falsum cogitat, testem suae fraudi adhibere, qui corruptelam iudicis captat, ut opprimat innocentem, iniquitatis non explorare secretum? latro solitudines obsidet, noctis tenebras operitur, ut sceleri cedat effectus.