Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
ut erubescat quis ore proprio postulare medicinam, ne coram hominibus sua prodantur obprobria. premit igitur se intra hominem conscientia, cum latere non possit, et tamdiu differt, quoad uulnus efferueat, ut iam non fidei salubritate, sed inmedicabili atrocitate ulceris detegatur. reuea, inquit, ad dominum uiam tuam, hoc est: aperi uiam tuam, noli abscondere, sicut abscondebat Cain, qui latere cupiebat;
omnis enim qui male agit odit lucem. reuelabat Dauid uiam suam, qui ait: dico ego opera mea regi. aperi sensum tuum, ut nihil sit quod timeas reprehendi; reuelauit et Paulus, qui praesumpsit dicere: nihil mihi conscius sum. is actus, ea uita sit, ut uia tua coram patre tuo luceat qui in caelis est.
Sed quia obnoxia fragilitati omnis humana condicio est et non nostrae est potestatis iter nostrum ex uoluntate dirigere, ideo tibi dicit: \'spera in domino, et ipse faciet\', hoc est: ut aperiat uiam tuam nec talem te esse permittat, ut fugias lucem, dum times prodi, et diligas tenebras, ut tua possis occultare flagitia dicens: tenebrae operiunt me;