Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
audientes uerbum retinent et fructum afferunt per patientiam. mundum sit ergo cor tuum, munda sit anima tua, ut fructum bonitatis possis afferre, hoc est gratiae spiritalis. bonitas enim fructus est spiritus sancti, sicut scriptum est: fructijs autem spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, fides, modestia, continentia. hi sunt fructus, quorum diuitiis pascimur et ubertate satiamur. in hac terra uitem illam fructiferam iustus Noe plantauit et de fructu eius bibit
atque intimo corde solutus est, quando eum laudabili pietatis amictu induit uirtutum suarum geminata posteritas. alio quoque loco nobis istas propheta sanctus diuitias demonstrauit, quibus erat diues in Christo et omnibus, quae ad uitam aeternam conducerent, abundauit. et re uera quis ditior quam qui diues in domino est, ut [*](3 Ps. 36, 3 9 cf. Ps. 79, 11 12 cf. Matth. 13, 4 13 *Luc. 8, 5-8 16 *Luc. 8, 15 22 Gal. 5, 22-23 26 cf. Gen. 9, 20-23 ) [*]( 1 aerei A seuus Cml 4 inhabitato v 7 inorrescat A 9 eam BCDEFml 10 conuenerit D (twn F) 12 deripiant Bml 17 hii fJ ii av 24 hii DF 27 eum] cum fJ 28 induitur fJ 31 habundauit a abundabat fiav )
Ideoque ait: delectare e in domino, et dabit tibi petitiones cordis tui. quare non dixit \'tuas\', sed \'cordis tui petitiones\'? etenim petitiones exterioris hominis interiorisque communes non sunt nec omnes probantur a Christo, quia lex carnis legi mentis frequenter repugnat. quae autem interioris sunt hominis, qui renouatus est spiritu, illas petitiones dominus petitus donat effectu.